라틴어 문장 검색

Quaeras, censeo, si legi laboras, Nigri fornicis ebrium poetam, Qui carbone rudi putrique creta Scribit carmina, quae legunt cacantes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI4)
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:8)
Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:17)
Canes, confusus subito quod fuerat fragor, Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.16)
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.18)
puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:5)
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION